

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 8: Versus 10
Corpus quidem.Nomine corporis hominem totum significat, sicut Ezechiel econverso nomine animae, cum inquit:Anima quae peccavit,etc. Et sensus est: Si spiritus Christi in vobis est, licet corpus mortuum, id est homo mortuus fuerit propter peccata, id est in peccatis, spiritus tamen, id est anima quae fuerat impia, vivit: quia Deo, qui est vita, jungitur, et hoc propter justificationem, id est peccatorum remissionem, quae est ex Spiritu sancto.Mortuum,ait, non mortale. Ante peccatum enim corpus animale, id est mortale fuit, scilicet potens mori. Sed quod non necesse erat mori: modo mortuum dicitur propter peccatum, id est quod est necesse mori.Propter peccatumvitandum, reservatur haec infirmitas, ut exinde peccare magis timeat.